Note [édition originale] :
NOTÆ.
Inscribunt quidam hanc Suram
بنى اسرايل
Filiorum Israel, quòd in ea de illis
mentio fiat per transennam. Communis tamen inscriptio est
الاسرى , quàm vocem exponit Gelal :
سير الليل
Iter noctis, seu nocturnum. Hoc loco
verbum
اسرى significat,
noctu transtulit, scilicet Deus, seu
Gabriel Mahumetum à Delubro Meccano ad Templum Jerosolymitanum, &
inde in Cœlum. Jahias à prima Suræ voce, inscribit eam
سبحان .i.
laus, & addit
هي مكية كلها
est tota Meccana. Alii etiam
Meccanam faciunt, licet quidam octo versus excipiant, quorum primus est
septuagesimus quartus, qui incipit :
Et
quidem parùm abfuerunt : Et septem alii, qui immediatè
sequuntur. De numero versuum, non video esse controversiam, nisi quòd
nonnulli unum addunt, ita ut undecim supra centum addant : Jam pręmium
legentis Suram audiamus :
من قراء سورة بنى اسرايل فرق قلبه عند الذكر الوالدين كان له قنطار
قنطار في الجنة والقنطار في الجنة والقنطار الف اوقية ومايتا اوقية :
Qui legerit Suram filiorum Israel, &
emollitum fuerit cor ejus ad commemorationem parentum suorum habebit
in Paradiso unum Cantarum. Est autem Cantarus pondus auri mille,
& ducentarum unciarum. Ita literaliter, ac materialiter
hæc accipiunt Mahumetani.
I.
Laus illi, qui transtulit servum suum. ] De hac Chimerica
Mahumeti translatione satis fusè aliàs disserui. Vide Prodromi partem
secundam cap. 4. pag. 5. & vitam Mahumeti cap. 12. pag. 75. Hic
solùm repetam, quæ habet hoc loco Gelaleddinus fideliter ex Arabicis
translata, & cæteris Expositoribus communia, recisis identidem
superfluis verborum laciniis, sine læsione sententiæ.
Hac igitur translatione (inquit
Gelaleddinus)
seu transitu nocturno à
Templo Meccano ad Jerosolymitanum, honoravit Deus Mahumetum,
conjungens illum cum Prophetis, & transferens in Cęlum,
ostendens illi per visionem mirabilia Regni cęlestis ; & dignans
eum colloquio suo : de qua re ita dixit ipse Mahumetus : Veni
equitans super Alborac, quod erat jumentum album, album majus asino,
& minus mulo : & findebat ungulas in extremitate ipsarum.
Portavit autem me, donec perveni ad Templum Jerosolymitanum, ubi
alligavi illum ad anulum, ad quem alligabant illum Prophetæ. Deindè
ingressus in Templum, oravi in eo cum gemina incurvatione. Ubi verò
egressus sum, venit ad me Gabriel cum vase vini, & cum vase
lactis. Ego verò elegi vas lactis. Dixitque mihi Gabriel : Recte
elegisti. Et, cùm hoc dixisset, ascendimus ad Cęlum Lunę. Et
pulsavit Gabriel januam, ut aperiretur. Dictumque fuit illi : Quis
es tu ? Respondit : Ego sum Gabriel. Dictum fuit illi rursum : &
quis est tecum ? Respondit : Mahumetus. Iterùm dictum fuit : Jam ne
demandata fuit illi à Deo legatio ? Respondit : Jam demandata est.
Aperta est itaque nobis janua : & ecce obvius venit mihi Adam,
& salutavit me, fausta apprecando. Deinde ascendimus simul ad
secundum Cęlum, & pulsavit januam Gabriel, ut aperirent ei
, [& factis interrogationibus, & responsionibus, ut supra,]
aperta est nobis janua : & obvii
venerunt mihi duo filii Materteræ : nempè Joannes, & Jesus, qui
salutaverunt me, fausta apprecantes. Deindè ascendimus ad tertium
Cœlum : & pulsata à Gabriele janua, [post interrogationes,
& responsiones, ut supra :]
aperta
est, & vidi Joseph, cui collata fuit eximia pulchritudo, &
salutavit me fausta apprecando. Tùm ascendimus ad quartum Cœlum,
cujus januam cùm pulsasset Gabriel, [post consueta
interrogata, & responsa,]
aperta est
nobis, & vidi Edris (
.i.
Henoch )
qui salutavit me cum
fausta apprecatione. Postea ascendimus ad quintum Cœlum, cujus janua
, [præmissis dialogismis consuetis,]
aperta est nobis : & vidi Aaron, qui salutavit me cum
felicitatis apprecatione. Tùm ascendimus ad sextum Cęlum, &
[præmissis consuetis interrogationibus, & responsionibus]
aperta est nobis janua illius : & vidi
Moysen, qui salutavit me fausta apprecando. Deindè ascendimus ad
septimum Cœlum, & [post superiora pręmissa,]
aperta illius janua, vidi Abraham, qui
innixus erat Domui visitatæ, in quam ingrediuntur quotidiè
septuaginta millia Angelorum ; & nunquam redeunt ad illam.
Deinde adduxit me ad arborem, quæ dicitur Sedret Almontahi, cujus
folia sunt sicut aures Elephantis, & fructus, sicut hydriæ.
Cùmque accessisset ad illam, ex præcepto Dei ea pars, ad quam
accessit, immutata est : neque ulla creatura potest explicare
pulchritudinem ejus. Post hæc revelata sunt mihi nonnulla, inter quæ
illud fuit, quòd deberem singulis diebus quinquaginta orationes
persolvere. Descendi ergo, & perveni ad Moysen, qui ait mihi :
Quid statuit Dominus tuus populo tuo ? respondi : Quinquaginta
orationes singulis diebus, ac noctibus. Et dixit Moyses : Revertere
ad Dominum tuum, & precare eum, ut imminuat hunc numerum, non
enim poterit populus unus illum complere : nam ego talem
experientiam feci in filiis Israel. Tunc ergo redii ad Dominum meum,
& dixi : Domine mi, imminue hunc numerum populo meo. Ille verò
detraxit quinque orationes. Cùmque ad Moysen rediissem, dixit mihi.
Quid fecisti ? Respondi : Obtinui, ut quinque orationes imminueret.
Dixitque Moyses : Adhuc non poterit populus tuus hunc numerum
explere, redi igitur ad Dominum tuum, & precare, ut aliquot
alias detrahat. Ego verò non cessavi ire, & redire à Domino meo
ad Moysen, detrahente semper mihi Domino per singulas vices quinas
orationes, donec dixit mihi Dominus : O Mahumete, jam sunt quinque
tantùm orationes singulis diebus, ac noctibus, itaut in singulis
orationibus decem comprehendantur, & ita sunt quinquaginta
orationes : & qui studiosè sategerit unum bonum operari, etiamsi
non fecerit illud, attamen adscribam ei bonum unum. Si verò fecerit,
adscribam ei decem bona. Qui verò studiosè sategerit operari unum
malum, nec fecerit ; non adscribam ei illud. Si autem fecerit,
adscribam ei malum unum. Descendi igitur, & veni ad Moysen,
& retuli omnia prædicta. Ille verò dixit mihi : Revertere ad
Dominum tuum, & precare eum, ut hunc etiam numerum genti tuæ
imminuat, non enim poterit illum persolvere. Ego verò respondi : Jam
toties redii ad Dominum meum, ut me pudeat iterùm redire. Dixit
autem legatus Dei Mahumetus : Vidi Dominum meum excellentem, &
gloriosum. Hactenùs Auctor. Vix credes, Lector, Mahumetanos
his nugis fidem aliquam adhibere, & tamen adhibent, & quidem
maximam. Sed Gelaleddinus multa ex iis, quæ ab aliis Expositoribus
referuntur, omisit ; puto, quia ipsi nimis monstruosa, & risu digna
videbantur.
III.
Generationem eorum ]. Non satis constat, cum quo connectatur.
Gelal putat, casum accusandi stare pro vocativo, ac si esset
يا ذرية
ò Generatio. Nec dissentit
Zamchascerius. Sed quis exquirat connexionem in Alcorano, in quo dissuta
sunt omnia, ac dissipata ?
V.
Cùm autem advenisset promissio primæ vicis. ] Hunc locum ita
exponit Gelal :
وقد افسدوا في الاولى بقتل زكريا فبعث عليهم جالوت وجنوده فقتلوهم وسبوا اولادهم وخربوا بيت
المقدس
Et jam peccaverunt prima vice, occidendo
Zachariam : proptereà misit Deus contra eos Goliam, & exercitus
ejus, & occiderunt eos, captivos duxerunt filios eorum, &
destruxerunt Domum sanctam. Consentit ex parte Jahias
فبعث عليهم في الاولى جالوت قسبا وقتل :
& misit contra eos prima vice Goliam ;
& captivitate, & cede vastavit eos.
VI.
Deindè convertimus vobis periodum victoriæ supra illos. ]
Idest concessimus vobis victoriam de illis. Hoc fuit juxta Gelal :
بعد ماية سنة بقتل جالوت
post centum annos per occisionem Golię.
VII.
Cùm autem advenisset promissio vicis alterius ]. Gelal :
وقد افسدوا ثانيًا بقتل يحيى فبعث عليهم بخت نصر وقتل منهم الوفًا وسبى ذريتهم
Et peccaverunt secunda vice occidendo
Jahiam [i. S. Joannem Baptistam] :
& misit contra eos Nabuchodonosor, qui
occidit ex eis multa millia, & captivos duxit filios eorum.
Consentit Jahias
ان فسادهم الثاني قتل يحيى بن زكريا فبعث الله بخت نصر عقوبة عليهم فخرب بين المقدس وسبا وقتل
منهم سبعين الفًا
Secundum peccatum eorum
fuit occisio Joannis filii Zachariæ,
propter quam misit Deus Nabuchodonosor ad eos puniendos ; qui
destruxit templum, & captivos duxit, atque occidit septuaginta
millia. Consonat utrique Zamchascerius :
افسدوا مرتين اولاهما قتل زكريا ع م وحبس ارميا حين انذرهم سخط الله والاخرة قتل يحيى بن زكريا
وقصد قتل عيسى بن مريم بعثنا عليهم عبادا لنا سنحاربه وجنوده وقيل بخت نصر وعن ابن عباس جالوت
فقتلوه علماهم واحرقوا التوراة وحربوا المستجد وسبوا منهم سبعين الفّا
Duabus vicibus peccaverunt. Primò
occiderunt Zachariam Sanc. mem. & carcere incluserunt Jeremiam
comminantem ipsis iram Dei. Secundò occiderunt Joannem filium
Zachariæ ; & voluerunt occidere Jesum filium Mariæ. Misimus
contra eos servos nostros : nempe Sennacherib, & exercitus ejus.
Alii dicunt intelligi Nabuchodonosor. Sed Ebn-Abbas mavult fuisse
Goliam. Hi occiderunt Doctores eorum, & combusserunt
Pentateuchum, & demoliti sunt templum, & captivos duxerunt
ex eis septuaginta millia. Sed in Alcorano deest secunda pars
periodi, quæ his nugis suppletur ab expositoribus.
XIII.
Et omni homini appendimus avem ejus in collo ejus ]. Nomine
avis intelligunt Gelal, &
Jahias opera uniuscujusque hominis. Verùm meliùs alii exponunt augurium,
vel factum, in qua significatione etiam latini scriptores
bonam avem, vel
malam avem dixerunt. Hinc Mogialed
pronunciavit
ما من مولود يولد الا وفي عنقه ورقة مكتوب فيها شقى او سعيد
Nullus est, qui nascatur, quin in collo
ejus appendatur chartula, in qua scriptum est, utrum ille felix
futurus sit, an infelix. Hujusmodi superstitionem Græci, ac
Latini fortasse didicerunt, per aves auguria capientes.
XXXII.
Et non appropinquetis fornicationi ].
Arabicè
الزنا videtur significare
simplicem fornicationem, seu meretricationem ; & convenit cum
Hæbraica voce
זָנָה . Amplectitur
tamen quodcumque genus illiciti concubitus, & præsertim adulterini.
XXXIII.
Quippe ipse est adjutus ]. Explicat
Jahias
اى ينصره السلطان حتى يقيده منه
Adjuvat illum publica potestas, ut
vindicet eum de illo.
XXXV.
Ad reducendum ad primum statum. ] Hoc propriè videtur
significare
تاويلا, Explicat Gelal
مالا ,
opes : idest ad opes acquirendas,
vel conservandas. Zamchascerius exponit
عاقبة
ad felicem exitum. Sed rectè verti
potest ;
ad interpretationem :
idest, ad cognoscendum justum pretium, vel justum pondus, justamque
mensuram : sunt enim modius, & Statera interpretes quidam valoris,
seu pretii rerum.
LXI.
Et Arborem maledictam in Alcorano ]. De hac arbore ita Gelal :
وهي الزقوم تنبت في اصل الجحيم جعلناها فتنة لهم اذا قالوا النار تحرق الشجر فكيف تنتبه
Hæc Arbor vocatur Zacum, & oritur ex
imo fundo Tartari. Cùm verò dicitur : Posuimus eam ad disceptationem
illis : innuitur id, de quo ipsi inter se disceptabant dicentes :
Ignis comburit arbores, & quomodò nasci potest in eo arbor
Zacum ? De hac arbore alibi mentio fit in Alcorano, ubi
dicitur producere quosdam fructus, sicut
رووس الشياطين
capita diabolorum.
LXIII.
Quid tibi videtur ? ] Arabicè
ارايتك propriæ significat
an vidisti ? Sed expositores
communiter explicant
اخبرني
Enarra mihi, vel,
Dic mihi Censeo rectè verti posse,
videtur ne tibi ? seu,
an existimas rectè-factum ? nimirùm
id, quod mox subjicitur : itaut in eo absolvatur tota sententia : sed
meliùs (ut ego verti)
quid vobis,
vel
tibi videtur ?
LXXII.
Cum Antistite suo ]. Arabica vox
امام propriè significat
Antistitem. Nonnulli tamen explicant
كتاب
Librum.
LXXIV.
Et quidem parùm abfuerunt ]. Idest,
parùm abfuit, quin infideles deciperent te. Gelal :
نزل في تقيف وقد سالوه ان يحرّم واديهم والحوا عليه
Hæc revelata sunt pro hominibus
Thekiphensibus, qui postulaverunt à Mahumeto, ut consecraret Vallem
ipsorum (idest, erigeret in ea Templum præter Meccanum) :
Et maxime in hoc urserunt illum. In
hoc autem Mahumetus finxisset, vel fecisset aliquid diversum ab eo, quod
ipsi Deus revelaverat. Divinant hæc ex proprio cerebro quidam
Interpretes.
LXXVII.
Et quidem propè fuerunt Judæi ]. Hæc
ita explicat Gelal :
نزل لما قال له اليهود ان كنت نبيا فالحق بالشام فانها ارض الانبياء
Hæc revelata sunt, quandò Judæi (ut
calidè Mahumetum Medina ejicerent)
dixerunt ei : si tu es propheta, vade in Syriam : illa enim est
terra Prophetarum.
LXXXI.
Et dic : Domine mi introduc me ]. Hæc
verba jubetur Mahumetus dicere in ingressu Meccæ, juxta Gelal, qui
subdit :
وقد دخلها ص وحول البيت ثلثماية وستّون صنمًا فجعل يطعنها بعود في يده ويقول جاء الحق حتى سقطت
Ingressus est autem Mahumetus Meccam :
& circa Templum ejus erant trecenta sexaginta idola : cœpitque
ea fodicare baculo, quem manu tenebat, ac dicere ; Venit veritas,
& abiit vanitas : donec omnia ceciderunt. Sed ex vita
Mahumeti constat, hoc esse mendacium.
CI.
Potestatem patrandi novem miracula ]. Hæc miracula ita
enumerat Gelal :
وهي اليد والعصى والطوقان والجراد والقمل والضفادع والدم الطمس والسنين ونقص من الثمرات :
Hæc fuerunt, manus, & virga, &
Diluvium, & locustæ, & pediculi, & ranæ, & sanguis,
& tenebræ, & segetum lues, & fructuum sterilitas.
At plura fuerunt, ut patet ex lib. Exodi.
CIX.
Invocate Deum, vel invocate miseratorem ]. Ideò hæc dicta sunt
juxta Gelal, quia
كان ص يقول
dicebat Mahumetus : O Deus, ò Miserator.
Socii verò audientes dixerunt : An prohibet nobis cultum duorum
deorum ; & ipse invocat cum Deo alium deum ? Credebant
scilicet
يقول يالله ويا رحمن فقالوا أينهانا ان نعيد الهين وهو يدعو الهًا اخر معه
Rahman, seu Miseratorem, esse deum
aliquem diversum à Deo : cùm tamen esset tantùm unum ex Nominibus Dei,
quæ Nomina Arabes asserunt communiter esse nonaginta, ac novem, &
sunt hujusmodi :
رحمن
Deus, pręter quem nullus est Deus.
الله اذي لا اله الا هو
Miserator.
الرحمن
Misericors.
الرحيم
Rex.
الملك
Sanctus.
القدوس
Pax.
السلام
Fidelis.
المؤمن
Tutor.
المهيمن
Excellens.
العزيز
Gigas.
الجبار
Grandis.
المتكبر
Creator.
الخالق
Conditor.
البارئ
Formator.
المصور
Indultor.
الغفار
Triumphator.
القهار
Donator.
الوهاب
Provisor.
الرزاق
Victor.
الفتاح
Sciens.
العليم
Comprehensor.
القابض
Dilatans.
الناسط
Deprimens.
الحافض
Exaltans.
الرافع
Glorificans.
المعزّ
Humilians.
المذل
Audiens.
السميع
Videns.
البصير
Judex.
الحكم
Justus.
العدل
Benignus.
اللطيف
Peritus.
الخابير
Mitis.
الحليم
Magnus.
العظيم
Propitius.
الغفور
Gratus.
الشكور
Excelsus.
العلي
Ingens.
الكبير
Custos.
الحفيظ
Nutritor.
المقيت
Computator.
الجليل
Gloriosus.
الكريم
Honorabilis.
الرقيب
Observator.
المجيب
Exauditor.
الواسع
Dilatator.
الحكيم
Sapiens.
الودود
Amator.
المجيد
Glorificatus.
الباعث
Suscitator.
الشهيد
Testis.
الحق
Veritas.
الوكيل
Præfectus.
القويّ
Fortis.
المتين
Validus.
الولى
Præsens.
الحميد
Laudatus.
المحصى
Numerator.
المبدى
Principiator.
المعيد
Reductor.
المحيي
Vivificator.
المميت
Mortificator.
الحي
Vivens.
القيوم
Subsistens.
الواجد
Inventor.
الماجد
Glorificator.
الواحد
Unus.
الصمد
Æternus.
القادر
Potens.
المقتدر
Præpotens.
المقدّم
Præcessor.
الموخر
Subsecutor.
الاول
Primus
الاخر
Novissimus.
الظاهر
Apparens.
الباطن
Latens.
الوالى
Præsidens.
المتعلى
Altissimus.
البر
Purus.
الثواب
Remunerator.
المنتقم
Ultor.
العفو
Indulgens.
الرؤوف
Pius.
مالك الملك
Possessor Regni.
ذو الحلال والاكرام
Præditus gloria, & magnificentia.
المقسط
Justè mensurans.
الجامع
Congregans.
الغنى
Dives.
المغني
Ditans.
المانع
Prohibens.
الضار
Nocens.
النافع
Juvans.
النور
Lux.
الهادي
Dirigens.
البديع
Producens de novo.
الباقي
Permanens.
الوارث
Hæreditans.
الرشيد
Director.
الصبور
Patiens. His nominibus, seu
Epithetis Dei addunt centesimum, quod vocant
الاسم الاعظم
Nomen maximum ; quod tamen non
reperio expressum : & puto eos per illud intelligere Nomen
tetragrammaton
יהוה . Verùm multa
alia nomina Dei poterant afferre, etiam quæ magis, quàm prędicta illi
convenirent. Omiserunt autem præcipuum Dei Nomen
الرب
Dominus, quod non solùm Hebræi, sed
etiam interpretes Græci, Syri, Latini, Arabes, & reliqui, loco
nominis ineffabilis
יהוה
pronuntiant, ac si esset
אֲדוֹגָי
Dominus.
Cur hoc ? Quia nunquam in Alcorano
hoc nomen
الرب
Dominus reperitur, nisi in regimine,
vel cum affixis ; ut
ربي
Dominus meus ;
رب العالمين
Dominus Mundorum, in quo casu non
est nomen Dei proprium, & præcipuum, quod respondeat nomini
tetragrammato
יהוה . Vides igitur
in Alcorano de-esse proprium, ac pręcipuum Dei nomen, ac proptereà inter
Dei nomina illud à Moslemis non recenseri.