Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Ostendit se Mahumetus
continentiæ amicum, dùm asseclas suos ad frænandas libidines hortatur.
Eodem tamen tempore licentiùs, quàm par est, eorumdem luxuriæ laxat
habenas, dùm non solùm plurium uxorum, sed etiam omnium ancillarum ad
thorum usum liberum permittit. Hoc certè non solùm contra omnes
continentiæ, & temperantię leges, sed etiam contra Reipublicę bonum
esse censendum est ; cùm sexcenta inde incommoda, odia, rixæ, &
domesticæ rei jactura consequantur. Sed de hoc vide, quæ alibi
disservimus. Vide Prodromum, par. 4. cap. 26. pag. 466. ubi per errorem
ponitur
المومن
Fidelis, pro
المومنون Fideles. Ibi probo, hunc
liberum coitum cum ancillis esse veram fornicationem, seu potiùs
adulterium, nec posse conjugii colore cohonestari.
II. Ex iis, quæ de Noe disserit
Alcoranus, patet, ante diluvium fuisse homines Idolorum cultores. Hoc
autem sacris litteris, & meliorum scriptorum sententiæ repugnare,
jam suprà demonstravimus.
III. Cùm ex iisdem sacris
litteris manifestè habeamus, universam familiam Noe fuisse in Arca à
diluvio liberatam, & ipsum, ejusque uxorem, & tres filios cum
uxoribus suis post diluvium ex Arca sospites egressos fuisse : mentitur
Mahumetus cum Mahumetanis, dùm Canaan filium Noe, & uxorem ejusdem
Noe aquis demersos fuisse nugantur. Et miror, Auctorem quemdam Gallum,
qui Annales Ecclesiasticos Arabicè conscriptos in lucem dedit, hunc tàm
crassum Alcorani errorem velle excusare ; quasi verò ex sacris litteris,
& ex perpetuo omnium tàm Hebræorum, quàm Christianorum sensu certum
non sit, Noe tres tantùm filios mares habuisse. Hùc accedit, Canaan non
filium, sed nepotem Noe fuisse, & nonnisi post diluvium in lucem
prodiisse.
IV. Quòd Judæos, &
Christianos suggillet, quia religionem suam in sectas disciderint,
facilè Mahumeto ignosci posset, si Mahumetani religionem suam in plures,
quàm Judæi, & Christiani sectas non discidissent. Vulgatissimum est,
& certissimum apud Arabes Prophetę sui vaticinium, Magos, seu
Magusęos in septuaginta sectas, Judæos in septuaginta, & unam,
Christianos in septuaginta, & duas, ipsos verò Mahumetanos in
septuaginta, ac tres esse dividendos. De quo satis dixi alibi ; &
præsertim in Prodromo, p. 3. c. 23. pag. 448. ubi agitur de omnibus
sectis Mahumetanismi. Et inde poterunt hùc multa transferri.
V. Comminatur sæpè Mahumetus,
Meccanis pœnam à Deo ipsis infligendam. Verùm, de quanam pœna loquatur,
non satis constat inter Expositores. Gelal, ut Mahumetum in hoc
Prophetam fuisse ostendat, exponit de clade belli Bedrensis, de qua ille
fortassè ne somniabat quidem. Et hæc nihilominùs non fuit tanta, ut
verbis tam magnificis esset ab eo prædicanda. Videre licet manifestè in
vita Mahumeti, & in iis, quæ superiùs dicta sunt.