Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Est prorsùs contra omnem
consuetudinem, & rationem, quòd Nomothetæ in legibus condendis, non
Reipublicæ bonum, sed privata commoda sua tantummodò curare videantur.
At Mahumetus in toto ferè Alcorano, nihil aliud agit, quàm, ut vulgò
dicitur, ut ad pistrinum suum aquam deducat. Hoc apparet præcipuè in hac
Sura, in qua, cùm animadvertisset, ab suis Arabibus, præsertim
campestribus, non exhiberi sibi honorem illum, & reverentiam, quam
studiosè nimis, ambitiosèque affectabat : peculiares leges condit de
cultu, atque honorificentia sui ipsius, decernens, ne quis coram se
aliquid diceret, aut faceret, in quo ipsius nutum prævenire velle
videretur, ne vocem se præsente efferret, sed submissè, humiliterque
loqueretur : ne secum communi ratione, & ut homines cæteri inter se
consueverunt, ageret ; sed majestatis suæ rationem haberet, seque, ut
aliquod Numen revereretur : ne proprio Mahumeti nomine, sed vel
Prophetæ, vel Legati Dei ipsum apellaret : ne denique, cùm in Conclavi
cum mulierculis suis lasciviret, ac deliciaretur, eum interpellaret ;
sed ante fores expectaret, donec libidine exsaturata, foras prodiret.
Hæccine statuta sunt tanto Propheta digna ? Quandònam Moyses in
Pentateucho, vel Christus in Euangelio aliquid tale decrevit, quo
cultum, ac venerationem hanc extrinsecam à populis exigeret ? Quandònam
conquestus est vel Moyses, vel Christus, se ab asseclis suis non
honorificè tractari, nisi fortè propter honorem Dei ? Quandònam
recusavit proprio nomine appellari ? Quandònam intra conclavia ad
proprias delicias à vulgi consuetudine, & commercio se seduxit ? Et
tamen tàm Moysi, quàm Christi Mahumetus se successorem, & imitatorem
jactavit.
II. Persuadere vult suis
Mahumetus, ne facilè fidem habeant cuilibet, qui de alio criminosi
aliquid enunciet. Benè res se habet. Verùm, dum hoc facit, ne per
aliorum fraudem, vel errorem ipse decipiatur (quemadmodùm deceptus fuit
in eo, quod Validus falso de Mostalekitis detulerat) non solùm se malum
Prophetam esse ostendit, sed etiam malum judicem, qui tàm facilem unico
testi fidem præstiterit.
III. Ridiculum est, prorsusque
indignum, quòd gravissimæ Alcorani leges asinino lotio inquinentur.
Quomodò verò Mahumetus legem de hujusmodi nugis sibi à Deo traditam
fuisse, asserere non erubescit ? Fuit jamdiù in proverbio,
lis de umbra asini : ridicula sanè.
Verùm lis Mahumeti,
de urina asini,
in Alcorano proposita, ac decisa, obscæna etiam est, malèque olens,
itaut mereatur, ut quisquis illam legit, vel audit, non solùm nares, sed
aures etiam præcludat.
Sed parùm referret, quòd ob tam
frivolam occasionem Mahumetus legem sanxisset, si alioqui bona esset,
& utilis. At majoris potiùs mali causa esse videtur. Nam, cùm duæ
factiones inter se rixantur, vix invenietur tertia, quæ ipsas componat :
quamvis enim multi tertii adsint ; attamen experientia docet, omnes in
his casibus cum alterutra factione juxta varios affectus convenire,
eique patrocinari. Quis igitur erit judex pro utra parte stet justitia ?
Decidetur sanè res non per rationem, sed per potentiam ; per studia
partium, non per justitiam causæ ; & ita remedium ipso malo pejus
invenietur.