Note [édition originale] :
NOTÆ.
Inscribitur hæc Sura
المجادلة
Disceptatrix ; non à disceptatione,
seu contentione Mahumeti cum Arabibus, ut ineptè pronunciat
Hottingerus : sed ex disceptatione, seu dialogismo Mahumeti cum Chaula
filia Thoalebæ : de qua mox in scholio primi versus. Medinensem in
omnibus exemplaribus invenio. Hottingerus tamen prædictus asserit, se
invenisse etiam Meccanam. Beidavius facit
مدنية وقيل العشر الاولى مكية والثاني مدنية
Medinensem : & secundum aliquos in
prima Decade Meccanam : in secunda verò Medinensem. Versus duo
supra viginti illi communiter tribuuntur. Qui eam legerit
كتب من حزب الله يوم القيمة
scribetur inter asseclas, seu factionarios
Dei die resurrectionis.
I.
Quæ disceptat tecum de conjuge suo. ] Gelal :
كان قال لها انت عليّ كظهر امي وقد سالت النبي عن ذلك فاجابها بانها حرمت عليه على ما هو المعهود
عندهم من ان الظهار موجوبة : فرقة مؤيدة وهي خولة بنت ثعلبة وهو اوس بن الصامت
Dixerat ei (nempè Chaulæ maritus
ejus)
Tu es apud me, sicut dorsum matris
meæ (quæ, ut diximus, erat formula repudii.)
Illa verò consuluerat de hoc Prophetam
(Mahumetum)
qui respondit, ipsi jam
prohibitum esse illius conjugium, proptereà quod tale esset pactum
apud eos receptum, quod hujusmodi forma loquendi importaret
necessariò perpetuam separationem. Vocabatur autem mulier Chaula
filia Thoalebæ : & maritus ejus Ausus filius Alsameti.
Addit Jahias, cùm Mahumetus de hac re à Chaula consuleretur,
respondisse :
ما امرت فيك بشيء ارجعي الى بيتك فان ياتي شي اعلمتك فلما خرجت من عنده رفعت يدها تدعوا الله
وانزل الله قد سمع الله
Nihil mihi à Deo præceptum est circæ te.
Regredere in domum tuam. Si quid mihi revelabitur, notificabo tibi.
Cùm autem illa ab eo discessisset, elevavit manum suam, &
precata est Deum, qui tunc revelavit Mahumeto ea verba : Jam audivit
Deus, &c.
II.
Qui vocant dorsum matris suæ. ] Arabicè
الذين يظاهرون Latino verbo vix exprimi
potest, nisi barbarè dicamus,
dorsizant,
vel tergizant. Jam innui, fuisse in more Arabum Ethnicorum, si
quandò vellent uxorem repudiare, dicere illi : Tu es apud me, velut
dorsum matris meæ. Qua forma loquendi profitebantur, se illas jam non ut
uxores, sed ut matres agnoscere, cum quibus semper deinde conjugium
illicitum foret. Cur autem dorsum, & non aliam partem usurparent,
non facile divinarem. Fortassè, viliorem partem corporis accipiendo,
ostendere volebant, vilem sibi, & exosam esse uxorem, quam
repudiabant : Mahumetus, ut patet ex dictis, consuetudinem hanc à
principio probavit ; deinde verò, ut perniciosam, impiamque damnavit.
VIII.
Qui prohibiti sunt à collocutione clandestina ] Erant hi
Judæi, ut ait Gelal, qui clam inter se contra Mahumetum seditiosa
consilia inibant : ac proptereà interdixit ea illis Mahumetus. Hi autem
per contemptum salutabant eum : nam pro eo ut dicerent
السلام عليك Assalam aleica, idest
Pax super te : detracta una littera,
dicebant
السام عليك Assam aleica, idest
Pestis, seu mors super te : qua
salutatione nondùm à Deo se salutatum fuisse affirmat, quia Deus nondùm
volebat eum mori.
XIV.
An non respexisti ad eos ?] Erant hi Mahumetani quidem, sed
impii, ac perfidi, qui amicos habebant eos, quibus Deus iratus fuit,
idest Judæos, ut explicat Gelal : Et cum illis clandestina contra
Mahumetum, & cæteros Mahumetanos consilia inibant : & neque
Mahumetani erant, neque Judæi : & nihilominùs se Mahumetanos esse
mendaciter jurabant.